Jewish heritage in juridical sources

Documentazione giudiziaria e mondo ebraico nella Romagna del Cinquecento

Pro Leone Zamorano hebreo

Gerarchia:

Curia generale civile della Legazione di Romagna » Pretore e Governatore di Ravenna » Iura » Iura » 1538 » Pro Leone Zamorano hebreo

Titolo originale:

Pro Leone Zamorano hebreo

Data:

1538 novembre 2

Note alla data:

data riferita all'atto 1537 dicembre 12

Tipologia:

documento

Tipologia del documento:

fede di debito/credito

Consistenza:

cc. 2

Lingua:

latino; ebraico

Contenuto:

Fede di debito di Girolamo Gabrielli nei confronti di Leone Zamorano.
Trascrizione: In Christi nomine amen anno ab eiusdem nativitate millesimo quingentesimo trigesimo septimo indictione decima tempore sanctissimi in Christi patris et domini nostri domini Pauli divina providentia pape tertii die vero XII decembris.
Magister Hieronymus filius magistri Cabrielis de Sanctis cerdo et habitator Ravenne presens per se et suos heredes non vi, dolo, metu, sed sponte et animo deliberato dixit et confessus fuit se fuisse et recepisse ac sibi data et consignata fuisse et esse a Leone quondam Simonis Zamorani portugalensis hebreo et habitatore Ravenne presente et instante sextaria quadraginta frumenti boni et nittidi et sextaria decem et octo fabarum in mutuum et pro puro et sincero mutuo exceptioni non habitorum, non receptorum et sibi non datorum et consignatorum dictorum starum 40 furmenti et starum 18 fabarum ut supra ac omni alii --- omnino et expresse renuntiante, quam quidem frumenti et fabarum quantitatem dictus magister Hieronymus ut supra presens promisit et convenit solutionem stipulatione date restituere et consignare eidem Leoni vel heredibus suis eiusdem bonitatis et qualitatis hinc usque et per --- --- iulii proxime future omni penitus iuris et facti exceptione remota. Quod si non fecerit et restituerit ut supra ex nunc voluit per Paulum expressus posse realiter et si opus fuit --- --- capi et carcerari de facto nulla iuris solenitate servata, sed --- tantum procedente ac si presens instrumentum esset sententia diffinitiva in rem iudicatam transacta et inapellabilis renuntians fori privilegio feriis diebusque feriatis fidis decretis et salvisconductis tam impetratis quam impetrandis benefitiis statutum Ravenne sub rubrica de debitis confessus etc. et generalibus omnibus aliis benefitiis statutis et privilegiis sibi quomodolibet favorabilibus qui omnia et singula supradicta promisit propter firma et rata habere, tenere, attendere et observare et non confacere vel venie per se vel alios aliqua rationi vel causa aut ingenio de iure vel de facto sub pena dupli dicte quantitatis stipulatione premissa, qua pena soluta vel vero rata tamen maneat omnia et singula supradicta.
Item refficere et restituere sibi omnia et singula damna et expensa ac interesse litis et esse pro quibus omnibua et singulis firmiter observavit, obligavit et ipotecavit eidem Leoni generaliter et expresse omnia sua bona presentia et futura.
Insuper ad maius robus etc. iuravit corporaliter in plena forma etc.
Actum Ravenne in apoteca domus habitationis predicti Leonis presentibus Antonio quondam Silvestrio Caldironi comitatus Ravenne et Stefano quondam Baptiste Savini habitatore Ravenne testibus ad predicta habitis, vocatis et rogatis.
Et ego Iulius filius quondam Opizonis de Bruxamolinis civis Ravenne publicus unaque --- notarius et iudex ordinarius presentis omnibus et singulis presens fui et ea rogatus scribere scripsi et publicavi et in fidem premissorum hic me subscripsi signum meum consuetus apposui.
[signum tabellionis]

Attergato: Pro Leone Zamorano hebreo. Die 12 mensis novembris 1538 habita. Productus prout in actis. [cassato: ser Thoma Cellino et ser Bofilio].
[nota in ebraico]

Note storico critiche:

Testo attergato in ebraico non identificabile, probabilmente si tratta di un testo cifrato.

Supporto:

Carta

Legatura:

carte in parte sciolte e in parte legate

La documentazione è conservata da:


Persone:


Enti:


di 3